OBNUNTIARE

OBNUNTIARE
OBNUNTIARE
apud Sueton. Iulio c. 20. Lege autem Agrariâ promulgatâ obnuntiantem collegam armis forô expulit. Ac----in eam coegit desperationem, ut-----domô abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret: Dioni est ἱερομηνίαν προαγορεύειν, ferias indicere; quod caute accipiendum. Obnuntiatione enim ficbat quidem dies nefastus et comitialis esse desiit, non siebat tamen festus, neque Ἑορτάσιμος. Melius itaque idem alibi obnuntiare vertit προεπατγέλλειν ὠς ἐκ τοῦ οὐρανοῦ τὴν ἡμέραν ἐκείνην μαντευσόμενον, praemonere se illâ die de caelo servaturum, ad capiendum auspicium. Vide Casaubon. ad loc. Suetonii. Neque vero Romani solum Iove fulgurante, tonante, agi cum populo nefas habcant, sed et apud Graecos imbres ac tonirrua dirimebant Comitia, Festus in Spectio, et inibi Scaliger, Hadr. Turnebus Adversarior. l. 5. c. 19. Barn. Brissonius Formul. l. 1. G. Elmenhorstius ad illa Arnob. l. 2. Servatis de caelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones; Alii. Quô proin nomine sibi devinctos aiunt Athenienses Aristophanis Nebulae, quod, si quando inconsulte et temere aliquid suscipere viderentur, aerem ipsae perturbarent, aut tonitrua aut imbres excitarent, et ita temerariis inceptis obstreperent:
—— —— Ἠν γὰρ ᾖ τις ἔξοδος
Μηδενὶ ξὺν νῷ, τότ᾿ ἢ βροντῶμεν ἤ ψεκάζομεν κτλ.
Imo et ipsos Barbaros, quum fulgura corruscarent, tonitrua mugirent, imbres ruerent, tempestatibus aer concuteretur, nihil publice in choâsse, discimus ex Livio l. 26. c. 17. ubi quidquam luce trissi et nebulosô aere aggredi posse Paenos, negat asdrubal; quemadmodum de terrae motu coorto idem saepius occurrit, uti videre est apud Desid. heraldum ad eundem Arnobii loc. p. 116.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • COMITIA — orum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • obnounce — /ob nowns /, v.i., obnounced, obnouncing. (in ancient Rome) to announce an unfavorable omen. [1735 45; < L obnuntiare, equiv. to ob OB + nuntiare to tell (nunti(us) messenger + are inf. suffix)] * * * …   Universalium

  • AUGURES — Magistratus Romani, ex avium volatu, cantu et comestione futura praedicentes. Superstitione a Tuscis, qui a Chaldaeis, acceptâ. Vide Val. Max. l. 1. c. 6. Tres primum Romae fuêre, propter tres ipsius tribûs, Luceres, Rhamnenses, Tatienses; mox… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • annoncer — Annoncer, Annuntiare, Perferre, Praedicare. Annoncer devant, Praenuntiare. Annoncer quelque chose advenir, Denuntiare. Tu m annonces de joyeuses nouvelles, Voluptatem magnam nuntias. Annoncer mauvaise nouvelle, Obnuntiare. Annoncer à quelqu un… …   Thresor de la langue françoyse

  • obnounce —  ̷ ̷ˈnau̇n(t)s intransitive verb ( ed/ ing/ s) Etymology: Latin obnunciare, obnuntiare, literally, to announce, from ob to, toward + nunciare, nuntiare to report, relate more at nunciature : to tell of an ill omen …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”